monumenta.ch > Plinius > sectio 260

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 260
{XLVII} aqua quoque lupini decocti circumfusa pomis prodest. fici, cum Volcanalibus tonuit, cadunt. remedium est, ut ante stipula hordeacea areae stringantur. cerasos praecoces facit cogitque maturescere calx admota radicibus. et haec autem, ut omnia poma, intervelli melius est, ut quae relicta sint grandescant.